monumenta.ch > Plinius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 115
{LIV} semen eius vino proximum gustu, colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius atque vridius. ramus crassior quam myrto. inciditur vitro, lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia odit, emoritur protinus, eodem amputari supervacua patiens. incidentis manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem violet.